1015
LIBER XV. 725
fenderit, atque adeo in maledictione natus non
sit, vt sunt omnes, quos haec naturalis homi¬
num procreatio suscitauit. Nam si quis vel leuis¬
simè peccauerit, vel fuerit haereditate natalitia
reprobus, pro se ipso nequaquam satisfacere
poterit, multò minus alijs boni quidpiam pro¬
merebitur. Ecquid igitur, an in Angelis, aut
daemonibus, nostrae salutis aditum quaeremus?
Incerti sumus: Nam nec eius rei ratio suppe¬
tit, nec authoritas. Philosophatum satis est:
Cum ratione salutis via nequeat inuestigari,
desperandum est, aut aliò mens conuertenda
est, vt ex auditu & credendo consequamur,
quod intelligendo non possumus. Iudaeis à pri¬
mo statim primorum parentum lapsu futurus
redemptor Messias ille exoptatissimus promis¬
sus est, qui totius mundi peccata sufferret. Hic
homo natus est, & sua passione perfectaque o¬
bedientia seuero Dei iudicio nostro nomine sa¬
tisfecit. Verùm si homo fuit (inquies) eidem
fuit, cui nos, obnoxius condemnationi, sicque
nec perfectè Deo obtemperare potuit, sibique
non alij cuiquam passus est. Mysterium hic
animaduerte: Noster hic Messias non est ex
naturali hominum serie: Sic enim peccato¬
rem nasci oportuisset: Sed eum Deus extra¬
ordinario modo suscitauit. Nam non ex viri &
mulieris copula natus est noster redemptor,
qui modus est haereditariae propagationis: Sed
ex Maria virgine sacrosancto Diuinae maiestatis
lumine (quem Sanctum spiritum vocamus)
illustrata conceptus est, quo fit vt is homo; De¬
usque sit, matris nimirum Mariae virginis filius,
Z 3