1015
728 DE SECRETIS
cogantur. At illam cum mali daemones verbo di¬
uino, vel exorcismis propelluntur, vel cum bo¬
ni daemones inuentis eorum nominibus arte cal¬
culatoria, & astronomica ex dispositione corpo¬
rum coelestium, characteribus & signaculis, vel
etiam sacris obtestationibus alliciuntur. Praecla¬
ra nempe res haec est nisi superstitione plena sit,
imposturis, & impietate. Quoniam uerò magi¬
complures se bonos spiritus habere gloriantur,
res haec diligenter obseruanda est, an boni vel
mali sint, ne dum ad hosce magos confugimus,
cacodaemonis auxilium imploremus, quae prima
via est ad perditionem. In eos enim diabolus po¬
testatem habet, qui licitis, & à Deo traditis me¬
diis contemptis ad eum confugiunt. Hi nebulo¬
nes (magos intelligo) miserrimas aniculas per¬
sequuntur, & plures tamen animas perdunt.
quàm sagae corpora. Sit ergo syncera vitae puri¬
tas, & inculpata fides hominis spiritum familia¬
rem habentis, & miracula exercentis primum,
certumque boni spiritus indicium, qualis fuit
Mosi, Heliae, Elisaei, Petri & aliorum apostolorum,
licet singularis Dei virtus appellari debeat po¬
tius, quàm spiritus. Ex impia vero vita, vel hip¬
pocritica contrarium intelligatur: Hippocriti¬
cam dixi, Saepe siquidem se diabolus in angelum
lucis transformat, vt homines hac ratione decipi¬
antur. Alia quoque via est spirituum dignoscen¬
dorum. Nam boni spiritus nequaquam medijs
accommodant, vt vel vitris includantur, vel cha¬
racteribus, aut circulationibus vtendum sit: Ti¬
les enim caeremoniae pacti signa sunt, quod iecit
daemon cum circulatore, Boni verò spiritus non
paci¬