1015
LIBER XV. 729
paciscuntur. Nullum ergo bonum spiritum in
magis agnoscimus: Boni siquidem spiritus solo
Dei iussu reguntur, nec characteribus, signacu¬
lis, nominibusue mouentur phantasticis, vt sese
cuiquam adiungant, & ad explendam eius libidi¬
nem miracula exerceant superatis naturae li¬
mitibus.
Vt vinciantur mali spiritus.
CAP. III.
Cùm itaque ratio nulla sit, vt bonos spiritus
arbitrio nostro submittamus, cum malis paciscen¬
dum est, & quia non possumus superos, Acho¬
ronta mouebimus. Ars certè magica facili nego¬
tio addiscitur. Nam si te diabolus animaduertat
eius desiderio teneri, subitò edocebit. Sunt au¬
tem varia magicae artis instrumenta, quibus sese
diabolus accommodat, vt circulus, varij chara¬
cteres, nomina, plantae, radices, vnguenta, vitra,
annuli, missa quoque & alia eiusmodi. Decipitur
his leue hominum vulgus, vt hisce rebus existi¬
ment diuinas inesse vires, cùm tamen nihil mi¬
nus possint. Diabolus enim (vt probè Vuierus
asserit) nullis creaturis, nominibus, aut signis vs¬
queadeo delectatur, vt ceu canis oblato pane al¬
lici possit, nec vlla re tantopere offenditur, vt fu¬
giendum sit: Sed characteribus, & signis, literis,
nominibus, imprecationi & alijs similibus, vt e¬
tiam herbis & radicibus haec vis per accidens in¬
est, vt spiritus euocari, vel cogi possint, hoc est,
quia se volunt hac ratione ligari, vt multas ani¬
mas ligent, captiuasque ducant.
Z 5