1015
LIBER XV. 732
nem vocant, & quae sit actiua portio scientiae na¬
turalis, quae naturalium virtutum adminiculo,
ex mutua earum & oportuna applicatione ope¬
ra edit supra omnem admirationis captum: Qua
magia Aethiopes maximè, & Indi vtebantur, vbi
herbarum, & lapidum, caeterorumque ad id spec¬
tantium facultas suppetebat. Eius meminisse vo¬
lunt Hyeronimum ad Paulinum, vbi ait Apollo¬
nium Tyanaeum fuisse magum, seu philosophum
vt Pythagorici. Eius etiam generis fuisse magos
qui Christum natum muneribus inuisentes ad¬
orauerunt, quos euangeliorum interpretes ex¬
ponunt Chaldaeorum philosophos: Quales fue¬
runt Hiarchas apud Bragmanas, Tespion apud
Gymnosophistas, Budda apud Babylonios, Nu¬
ma Pompilius apud Romanos, Zamolxides apud
Thracas, Abbaris apud Hyperboreos, Hermes
apud Aegyptios. Zoroastes Oromasi filius apud
Persas. Nam Indi, Aethiopes, & Chaldaei, &
Persae hac maximè praecelluêre magia. Qua idcir¬
co (vt narrat Plato in Alcibiade) imbuuntur Per¬
sarum regum filij. vt ad mundanae Reipublicae
imaginem, suam & ipsi rempublicam admini¬
strare, distribueréque condiscant: Et Cicero in
Diuinationum libris ait, neminem apud Persas
regno potiri, qui prius magiam non didicerit.
Magia itaque naturalis ea est, quae rerum omnium
naturalium, atque coelestium vires contemplata,
earumque sympathiam curiosa indagine scrutata,
reconditas ac latentes in natura potestates ita in
apertum producit: Inferiora superiorum dotibus
tanquam quasdam illecebras sic copulans, per eorum
mutuam applicationem ad inuicem, vt exinde