1015
732 DE SECRETIS
stupenda exurgant miracula, non tam arte quàm
natura, cui se ars ita ministram exhibet haec ope¬
ranti. Nam magi naturae accuratissimi explorato¬
res, conducentes ea quae natura praeparata sunt,
applicando actiua passiuis, saeuissimè ante tem¬
pus à natura ordinatum effectus producunt, quae
vnulgus putat miracula, cum tamen naturalia
opera sint, interueniente sola temporis praeuen¬
tione: vt siquis in mense martio rosas producat,
& maturas vuas, aut satas fabas, vel petroselinum
intra paucas horas excrescere faciat in perfectam
plantam, & ijs maiora, vt nubes, pluuias, tonit¬
trua, & diuersorum generum animalia, & rerum¬
transmutationes quam plurimas, cuiusmodi
multas fecisse se iactat Rogerius Bachon, pura, &
naturali magiâ. Scripserunt de illius operibus
Zoroastes, Hermes, Euanthes rex Arabum, Za¬
charias Babylonius, Ioseph Hebraeus, Bocus,
Aron, Zenotenus, Kirannides, Almadal, Thetel,
Alchindus, Abel, Ptolomaeus, Geber, Zahel, Na¬
zabarub. Tebith, Berith, Salomon, Astaphon,
Hipparchus. Alemaeon, Apollonius, Triphon &
plerique alij, quorum aliqua opera adhuc inte¬
gra, & pleraque fragmenta adhuc extant, ad ma¬
nus meas aliquando per, venerunt. Ex recentio¬
ribus verò scripserunt in naturali magia pauci, &
illi quidem pauca, vt Albertus, Arnoldus de villa
noua, Raimundus Lullius, Bachon, & Apponus.
& author libri ad Alphonsum, sub Peccatricis no¬
mine editus, qui tamen vnà cum naturali magia,
plurimum superstitionis admiscet: quod quidem
tecerunt & alij. Idem.
De