1015
LIBER XV. 733
De magia mathematica.
CAP. VI.
Sunt praeterea alij natura sagacissimi aemu¬
latores, inquisitoresque audacissimi, qui absque
naturalibus virtutibus, ex solis mathematicis di¬
sciplinis, adscitis coelorum influxibus sese natu¬
rae operum similia produce posse pollicentur, vt
corpora euntia vel loquentia, quae tamen non
habeant virtutes animales: Qualis fuit columba
Architae lignea, quae volabat, & statuae Mercurij,
quae loquebantur, caput aeneum ab Alberto ma¬
gno fabricatum, quod locutum perhibent. Ex¬
celluit in ijs Boethius, vi maximi ingenij, &
multiplicis eruditionis, ad quem de istiusmodi
scribens Cassiodorus: Tibi (inquit) ardua cogno¬
scere, & miracula monstrare propositum est: tuae
artis ingenio metalla mugiunt, Diomedes in arce¬
grauius buccinatur, aeneus anguis insibilat, aues
simulatae sunt, & quae vocem propriam nesciunt
habere, dulcedinem cantilenae probantur emit¬
tere: Parua de illo referimus, cui coelum imitari,
phas est. De istis puto artificijs dictum est, quod
apud Platonem legimus in vndecimo de Legibus:
Ars data est mortalibus, quo res posteriores
quasdam progenerarent, non quidem veritatis,
& diuinitatis participes, sed simulachra quae¬
dam sibiipsis cognata deducerent, atque eousque
progressi sunt magi, homines audacissimi om¬
nia perpetrare, fauente maximè antiquo illo, &
valido serpente scientiarum pollicitatore, vt simi¬
les illi tanquam simiae Deum, & naturam aemu¬
lari conarentur. Idem.