1015
736 DE SECRETIS
sententia, desuper suscipi posse confirmant: quod
Proclus in libro de Sacrificio, & magia fatetur, sci¬
licet per huiuscemodi rerum consensum magos etiam
numina euocare solitos. Ad tantam enim eorum
quidam deuoluti sunt insaniam, vt ex diuersis
stellarum constellationibus, per temporum in¬
terualla, & quadam proportionum ratione ritè
obseruatis, constructam imaginem coelitum nu¬
tu vitae intellectusque spiritum accepturam pu¬
tent, quo consulentibus illam, respondeat, & oc¬
cultae veritatis arcana reuelet. Hinc patet hanc
naturalem magiam nonnunquam in Goetiam, &
Theurgia fuisse reclinatam, & saepissime ma¬
lorum daemonum vaframentis, erroribusque ho¬
mines obretiti. Idem.
De Goetia & Necromantia
CAP. VIII.
Ceremonialis autem magiae species sunt Goe¬
tia atque Theurgia. Goetia, immundorum spiri¬
tuum commercijs inauspicata, nefariae curiosi¬
tatis ritibus, illicitis carminibus, deprecamentis
concinnata, omnium legum placitis est extermi¬
nata, & execrata. Huius generis sunt, quos Ne¬
cromanticos, & maleficos hodie nuncupamus.
"Gens inuisa Deis, maculandi callida coeli,
Quos genuit natura mali, qui sydera mundi,
Iuraque fixarum possunt peruertere rerum.
Naem nunc stare polos, & flumina mittere norunt,
AEthera sub terras adigunt, montesque reuellunt."
Aethera