1015
LIBER XV. 737
Hi sunt ergo qui defunctorum inclamant ani¬
mas, & illi quos veteres dicebant Epodor, qui ex¬
cantant pueros, & in eloquium oraculi eliciunt,
& qui daemones paredros circumferunt, quale
quiddam de Socrate legimus, & qui vt dicitur,
spiritus pascunt in vitro, per quos se propheta¬
re mentiuntur. Et hi omnes bifariam proce¬
dunt. Nam alij daemones malos quadam virtute
maxime diuinorum nominum adiuratos aduo¬
care, & cogere student: quippe cum omnis crea¬
tura timet, & reueretur nomen illius, qui fecit eam,
non mirum si Goetici, quique etiam infideles,
pagani, Iudaei, Saraceni, & cuiuscumque propha¬
ni collegij, siue sectae homines, diuini nominis
inuocatione daemones adstringant: Alij autem
nefandissimi, detestando, & omnibus ignibus ple¬
ctendo scelere, se daemoribus submittentes illis sa¬
crificant, & adorant, idolatrae & vilissimae deie¬
ctionis rei effecti sunt: quibus criminibus etsi pri¬
ores non sunt obnoxij, tamen manifestis periculis
se exponunt. Nam etiam coacti daemones inuigi¬
lant, quò errantes nos decipiant. Ex horum verò
Goeticorum anagyri, profluxerunt omnes isti te¬
nebrarum libri, quos improbatae lectionis Vlpia¬
nus Iurisconsultus appellat, protinusque corrum¬
pendos esse statuit. Cuiusmodi primus excogi¬
tasse dicitur Zabulus quidam illicitis artibus de¬
ditus: deinde Barnabas quidam Cyprius: Et ho¬
die adhuc circumferuntur confictis titulis libri,
sub nominibus Adae, Abelis, Enoch, Abrahae,
Salomonis: item Pauli, Honorij, Cypriani, Al¬
berti, Thomae, Hieronymi, & Eboracensis cuiusa¬
dam: quorum nugas stultè secuti sunt Alphonsus
Aa