1015
LIBER XV. 739
liores, faciuntque ingentia prodigia: cuiusmodi de
Circe, Medea, & de alijs canunt poetae, testantur
Plinius, Cicero, Seneca, Augustinus, & multi alij,
tum philosophi, tum catholici doctores, & histo¬
rici, ipsae etiam sacrae litterae. Nam in libris regum legi¬
mus Phytonissam mulierem, quae erat in Endor,
euocasse animam Samuelis propherae, sed malig¬
num spiritum, qui illius sumpserit imaginem. Tamen
Hebraeorum magistri dicunt, quod etiam Augusti¬
nus ad Simplicianum fieri posse non negat, quia
fuerit verus spiritus Samuelis, qui ante comple¬
tum annum à discessu ex corpore facilè euocari po¬
tuit, prout docent Goetici. Quinetiam magi, ne¬
cromantici illud naturalibus quibusdam viribus,
ac vinculis fieri posse autumant, sicut nos in libris
nostris de occulta philosophia tractamus. Ideoque
antiqui patres, rerum spiritalium periti, non sine
causa ordinauerunt, vt corpora mortuorum sepe¬
lirentur in loco sacro, & luminibus socientur,
aqua aspergantur, thure & incenso suffumi¬
gentur, & expientur orationibus, quousque su¬
per terram extiterint. Nam vt aiunt magistri Hebrę¬
orum, omne corpus nostrum, & carnale animal.
& quicquid in nobis super materia carnis malè
disposita innititur, relinquitur in cibum serpenti,
& vt ipsi vocant Azazeli, qui est dominus car¬
nis, & sanguinis, & princeps huius mundi, &
vocatur in Leuitico princeps desertorum, cui di¬
ctum est in Genesi: Terram comedes omnibus die¬
bus vitae tuae. Et in Esaia: puluis panis tuus, hoc
est, corpus nostrum creatum ex puluere terrae, quam¬
diu non fuerit sanctificatum & transmutatum
in melius, vt non amplius serpentis, sed Dei
Aa 2