1015
740 DE SECRETIS
sit effectum, videlicet ex carnali spirituale, iuxta
verbum Pauli dicentis: Seminatur quod animale
est, & resurget quod spirituale est. Et alibi: Om¬
nes quidem resurgent, sed non omnes immuta¬
buntur, quia multi remansuri sunt in perpetuum
cibum serpentis. Hanc itaque turpem, & hor¬
ridam carnis materiam, ac serpentis cibum mor¬
te deponimus, illam aliquando in meliorem sor¬
tem, & spiritualem transmutatam assumpturi,
quod erit in resurrectione mortuorum. Et iam
factum est in his, qui primitias resurrectionis de¬
gustarunt, & multi hoc ipsum virute defici spiritus
in hac vita consecuti sunt, Enoch, & Helias, &
Moyses, quorum corpora transmutata in natu¬
ram spiritualem non viderunt corruptionem, nec
sicut caetera cadauera potestati serpentis relicta
sunt. Atque haec est illa disceptatio diaboli cum
Michaele de corpore Moysi, cuius miminit in e¬
pistola sua ludas. Sed de Goetia, & Necroman¬
tia haec satis.
De Theurgia.
CAP. IX.
Theurgiam vero plerique putant haud illici¬
tam, quasi haec bonis angelis, diuinoque numi¬
ne regatur: Cum saepissimè tamen sub Dei, &
angelorum nominibus malis daemonum falla¬
cijs obstringatur: Non solum siquidem naturali¬
bus viribus, sed etiam certis ritibus, & Cerae¬
monijs coelestes, & per illas diuinas virtutes no¬
bis conciliamus, & attrahimus: de quibus mul¬
tis regulis antiqui magi editis voluminibus per¬
tractant.