1015
LIBER XV. 741
tractant. Omnium autem ceraemoniarum pars
maxima, in munditia secunda consistit: primum
quidem animi, deinde etiam corporis, & eorum
quae circa corpus sunt, vt in cute, in vestibus, in
habitaculis, in vasis, in vtensilibus, oblationibus,
hostijs, sacrificijs, quorum munditia ad diuino¬
rum consuetudinem, & contuitum disponit, &
in sacris summopere esflagitatur iuxta verba E¬
saiae, Lauamini & mundi estote, & auferte ma¬
lum cogitationum vestrarum. Immunditia verò
quia aerem frequenter, & hominem inficit, mun¬
dissimum illum coelestium, & diuinorum influ¬
xum disturbat, & mundos Dei spiritus fugat.
Verùm nonnunquam immundi spiritus, & de¬
ceptrices potestates, vt venerentur & adoren¬
tur pro dijs, etiam hanc munditiam requirunt.
Ideo hic maxima opus est cautela, de quibus la¬
te in libris nostris de occulta philosophia disse¬
ruimus. Verùm de hac Theurgia, siue diuino¬
rum magia plura disputans Porphyrius, tandem
concludit. Theurgicis consecrationibus posse
quidem animam hominis idoneam reddi, ad su¬
sceptionem spirituum, & angelorum, ad viden¬
dos Deos: reditum verò ad Deum hac arte prae¬
stari posse inficiatur omnino. Eius itaque scholae
sunt, ars Almadel, ars notoria, ars Paulina, ars
reuelationum & eiusmodi superstitionum
plura, quae eò ipso sunt pernicio¬
siora, quô apprent impe¬
ritis diuiniora.
Aa 3