1015
742 DE SECRETIS
De Cabala.
CAP. X.
Verum occurrunt hic mihi verba Plinij, qui, Est
& alia (inquit) Magices factio, à Moyse etianum,
& Latopaea Iudaeis pendens: quae verba me de
Cabala Iudaeorum comonefaciunt, quam in mon¬
te Sina à Deo ipso Moysi datam penes Hebraeos
constans opinio est: ac deiuceps successionum
gradus citra literarum monumenta, vsque in Esrę
tempora posterioribus sola viua voce tradita,
quemadmodum Pythagorica dogmata olim ab Ar¬
chippo & Lysiade, qui in Graecia Thebis Scho¬
las habuerunt, tradebantur, in quibus discipuli
memoriter doctorum praecepta tenentes, inge¬
nio, & memoria pro libris vtebantur: Sic & iu¬
daei quidam literas aspernati, in memoria & ob¬
seruatione, ac vocali traditione hanc colloca¬
runt: Vnde Cabala ab Hebraeis, quasi solo audi¬
tu vnius ab altero receptio nuncupata est. Ars
(vt fertur) peruetusta, nomen autem non nisi
recentibus temporibus Christianis cognitum.
Eius verò duplicem tradunt scientiam, vnam de
Bresilli, quam & Cosmologiam appellant, videli¬
cet rerum, creaturarum naturalium, & coelessium
vires explicantem, & legis bibliaeque arcana phi¬
losophicis rationibus exponentem: quae profecto¬
hac ratione nihil differt à magia naturali, in qua
Salomonem regem praestitisse credimus. Legitur
namque in sacris Hebraeorum historijs, illum di¬
sputare solitum à cedro Libani vsque ad Hissopum:
item de lumentis, volucribus, reptilibus, & pisci¬
bus, quae omnia magicas quasdam nuturae vires
prae¬