1015
LIBER XV. 743
prae se ferre possunt. Ipse quoque inter posteriores
Moyses Aegyptius, in expositionibus suis super
pentateuchum, & plures Thalmudistae hanc in¬
iecuti sunt. Altera vero eius scientiam vocant de
Mercaua, quae est de sublimioribus diuinarum, an¬
geicarumque virtutum, sacrorum nominum, & signa¬
cubrum contemplationibus [sic]: quaedam quasi sym¬
bolca Theologia, in qua literae, numeri, figurae,
res & nomina, & elementorum apices, ac lineae,
puncta, & accentus, omnia sunt profundissima¬
rum rerum, & magnorum arcanorum significa¬
tiuam. Hanc rursus bifariam secant. In Arithmethi¬
cam videlicet, quae Notaria con vocatur, de an¬
gelicis virtutibus, nominibus signaculisque, etiam
dęmonum ac animarum conditionibus tractans:
atque in Theomantiam, quae diuinae maiestatis
mysteria, emanationes, sacraque nomina, & penta¬
cula sciutatur: quam qui nouit hunc aiunt admi¬
randis pollere virturibus, ita quod dum velit, futu¬
tura omnia praesciat, toti naturae imperet, in dae¬
mones, angelos ius habeat, & miracula faciat.
Hac putant Moysen tot signa edidisse: virgas in
colubrum, aquas in sanguinem vertisse, ranas,
muscas, pediculos, phantastas, bruchos, ignem cum
grandine, vesicas, & tabes Aegyptijs immisisse:
primogenitum omne ab homine vsque ad pecus
interemisse: suosque deducentem mare ape¬
ruisse, sontem de petra, conturnices de coelo
produxisse: aquas amaras dulcorasse: fulgu¬
ra, & nubes per diem, columnam ignis per no¬
ctem suis praemisisse: vocem Dei viuentis ad po¬
pulum è coelis deuocasse: arrogantes, murmu¬
rantes lepra percussisse: male merentes subita
Aa 4