1015
LIBER XV. 729
ginamenta porrigere, quorum mox nullum com¬
pareat vestigium. Iam itaque ex his quae dicta
sunt, patet non aliud esse magiam, quam comple¬
xum idololatriae, Astrologiae, superstitiosaeque
medicinae. Iamque etiam à magis magna haere¬
ticorum caterua in ecclesia orta est, qui sicut lan¬
nes & Mambres restiterunt Moysi, sic illi restite¬
runt apostolicae veritati. Horum princeps fuit
Simon Samaritanus, qui Romae sub Claudio
Caesare propter hanc artem statua donatus est, cum
hac inscriptione, Simoni sancto Deo. Eius bla¬
sphemias copiosè narrant Clemens, Eusebius,
& lrenaeus. Ex hoc Simone, tamquam ex haere¬
sium omnium seminario, per multas successio,
nes monstrosi Ophitae, turpes Gnostici, impij
Valentiniani, Cerdoniani, Martionistae, Monta¬
niani, & multi aiij haeretici prodierunt, propter
quaestum, & inanem gloriam, mentientes aduer¬
sus Deum, vtilitatem nullam, neque beneficia
hominibus praetestantes, sed decipientes, & in
perniciem. & in errorem mittentes, & qui cre¬
dunt illis confundentur in indicio Dei. Verùm
de magicis scripsi ego iuuenis adhuc libros tres.
amplo satis volumine, quos de occulta philoso¬
phia nuncupaui, in quibus quicquid tunc per cu¬
riosam adolescentiam erratum est, nunc cautior
hac palinodia recantatum volo: Permultum e¬
nim temporis, & rerum in hisce vanitatibus olim
contriui. Tandem hoc profeci, quo sciam qui¬
bus rationibus oporteat alios ab hac pernicie de¬
hortari. Quicunque enim non in veritate, nec in
virtute Dei, sed in elusione daemonum, secundum
operationem malorum spirituum, diuinare &