1015
LIBER. XV. 751
licet naturae impetu exorrantur, tamen ad male¬
ficium mox referunt rerum imperiti, atque exi¬
guae fidei homines: quemadmodum in diuer¬
sis conuulsionum speciebus, melancholia, epi¬
lepsia, vteri suffocatione, putrescente semine,
& multifarijs venenorum effectibus frequenter
apparet. At inter hos affectus, & accidentia di¬
scernens prudens, & circumspectus medicus,
vbi ea pensicularit exacta trutina, adhibito etiam
ad diligentem causarum naturalium indagatio¬
nem, iusto, quo ad fieri potest, perpendiculo, v¬
bi naturae limites malum exuperare egredique,
ac sathanae, qui spiritus est, motus actionesque
animaduertit, in spiritualem Medicum. Eccle¬
siastem nempe, aut ecclesiae ministrum inculpa¬
tum, sanè doctrinae, tenentem mysterium fidei
cum pura conscientia vitae innocentia notum,
non turpiter lucri cupidum, non vinolentum, cui¬
etiam bonum à pijs perhibeatur testimonium, cu¬
rationis onus transferet. Interim meminisse o¬
peraepretium est, multa non ex maleficio eueni¬
entia, sed ex occulta naturae occasione, medicos
quandoque latere: vt enim rebus inest secreta
iuuandi proprietas, ita & nocendi: quam tamen non
perpetuo agnoscit Medicus. Tantum tamen
operae à Medico hic accedet, si fortè aeger natura,
vel ex morbo, aut aliunde humore melancholico
vi, (vti aptae suis operationibus materiae non il¬
libenter se insinuare solet daemonium) aut alio
succo maligno grauari videatur, vt hic prius blan¬
dè expurgetur medicamento. Tradit enim Pom¬
ponatius, priscos exorcistas, quos praecanta¬
tores vocant, ante coniurationem, obsessorum