752
DE
SECRETIS
corpora
ab
atra
bile
expurgasse.
Morbis
siquidem
geminis
vt
plurimum
hi
infestantur,
corporis
nem¬
pe,
ex
melancholico
succo
genitis:
&
animi,
vt
a¬
mentia,
moerore,
timore,
vitae
odio,
&
desperatio¬
ne,
quibus
nocte
diuque
eiusmodi
homines
ma¬
cerat
iuratus
humani
generis
hostis,
&
veluti
lu¬
gubribus
tentationibus
ita
vellicat,
vt
qua
si
aqui¬
la
apud
inferos
Titij
iecur
arrodere
videatur.
Ob¬
sessos
expulso
eo
humore,
non
amplius
mirabilia
facere,
experimento
se
vidisse,
in
expositione
illi¬
us
problematis
dicit
Conciliator.
Vxorem
quoque
cuiusdam
sutoris
à
daemonio
agitatam,
variaque
sonantem
idiomata,
eo
modo
perfectè
curauit
Galgarandus
Medicus,
Mantuae
celeberrimus.
Ioan.
Vuierus.
Curandi
daemoniaci
exemplum
insigne.
CAP.
XIII.
Singularem,
&
suo
loco
imitandam
aliquando
curationis
eorum,
quos
vexat
diabolus,
rationem,
ex
sequenti
colliges
historia.
Philippus
Vuesse¬
lich
Coloniensis,
monachus
Abbatię
Knechten¬
stein,
integer
&
simplex,
à
spiritu
referente
abbatem
macilentum,
ante
multos
annos
mortuum,
exa¬
gitabatur
miserè,
&
multifariam,
circa
annum
quinquagesimum
supra
millesimum
quingente¬
simum:
interdum
auehebatur
sub
tectum,
aliàs
per
lingna
transuersa
coniunctoria
supra
campa¬
nam
intrudebatur,
plerunque
per
murum
transfe¬
rebatur
inopinato.
inuentus
quandoque
est
cor¬
pore
super
piscinam
proiecto,
capite
autem
in
ter¬
ram
reclinante.
Tandem
se
prodit
spiritus,
diu¬
tinae