1015
LIBER XV. 753
tinae, & multiplicis vexationis causam explicans:
se nimirum esse illum abbatem Mathiam Ducen¬
sem, tot annis sepultum: ac eo torqueri, quod su¬
spensam D. Virginis effigiem exquisitè depingi
curarit: nec satis fuisse factum pictoris Nouesiani
laboribus & impensis, qui inde iacturam sense¬
rit, ac sibi ipsi vim fecerit: verum id fuit. Subne¬
ctebat hinc solutionis modum, cuius nomine
hanc exorsus erat fabulam diabolus: expiari sci¬
licet hoc delictum non posse, aut vlla se liberari
ratione, nisi religionis ergò apud Treueros, & A¬
quisgranum peregrinaretur hic Philippus (quem
ob simplicitatem accommodatum suis ludibrijs,
organum ratus est diabolus) & tres Missae, de
Trinitate scilicet, de domina, & de tempore, in e¬
ius assertionem recitarentur. Vt hic Spiritus
voto satisfieret, consuluerunt Theologi Coloni¬
enses: & capitulariter id reliqui postulabant quò
que monachi, à suo superstite etiamnum abbate
D. Gerardo Strailgen Morensi: qui saniori insti¬
tutione, atque acri increpatione in aliam potius
sententiam Philippum existimauit traducendum,
vt videlicet fide viua omnis miserationis Deo
Patri, & Christo assertori nostro vnico confisus,.
daemonis imposturas animo negligeret forti: re¬
deuntique spiritui obijceret, se non esse sui iu¬
ris, at sub aliorum degere imperio, propterea nec
posse ob rerum penuriam à se obediri eius vo¬
tis. Quo facto, spiritus respondit. Dic Suppri¬
ori. (de eo enim confirmandi sui instituti spem
conceperat) Quare Abbas, vbi Daemonem per¬
seuerare, nec monachum illius illusionibus sa¬
tis corfidenter resistere animaduertit, ipsum de¬
Bb