1015
756 DE SECRETIS
bus Holitha herba in Morauia nasci fertur rara,
quae spiritus malignos pellat. Similiter sel canis
nigri suffitum, vel eiusdem sanguis linitus per o¬
mnes parietes, maximè praestare dicitur tam ad
expiantum Daemones malos, quàm maleficia.
vbicunque fuerint. Sunt & aliae antiquis contra
fascinationes commendata, velut palmarum li¬
gnum inpomo osseum dente limatum, radix sa¬
tyrij. Orchis cognominari, faeminae scilicet, quae
distinguitur internodijs, & ramosiore frutice. Ru¬
tam fascini amuletum esse, tradit Aristoteles. A¬
lissum in domo suspensum, salutare amuletum
existere contra hominum quadrupedumque fa¬
scinationes: item rhamni tertij ramum valuis fe¬
nestrisue impositum, veneficia omnia depellere,
tradit Dioscorides. Contra haec quoque valere
cynocephaliam, docet Appion Grammaticus.
Baccharem herbam beneuolentem, Virgilij testi¬
monio freti, contra fascinum singulari pollere
virtute putant: In Bucol.
"______ Bacchare frontem.
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro."
Resistere & fascino, frontis hyenae corium legi¬
tur. Huc etiam multi lapides, tum ex alijs, tum ex¬
Alberto, vt mendacibus diaboli nundinis acce¬
dat authoritatis pondus, conferri queunt. Iaspi¬
dem, empusis, & alijs idolis aduersari, refert Dio¬
nysius. Corallum rubrum collo infantium ap¬
pensum, aut armillis insertum, in brachioque ge¬
st atum, vel etiam in domo retentum, praerogati¬
quam habere aiunt contra fascinum. Lyncurius la¬
pis, praestigias ab oculis auferre creditur: quomo¬
do he¬