1015
LIBER XV. 757
do heliotropius lapis visum perstringere, & ge¬
stantem inuisibilem reddere: lipparis suffitus o¬
mnes bestias euocare, synochitides vmbras infe¬
rorum educere, anachitides diuorum imagines
apparere facere: enectis somniantibus suppositus
oracula reddere putatur. Oleum ex gagate sacra¬
tum demoniacis conferre, superstitiose docet Me¬
sue. Dicuntur & pennae vpupae suffitae, phantas¬
mata fugare. Quum quoque in lustrationibus acciri¬
solet: hinc oua lustralia dicta sunt. Vnde Ouidius.
"Adueniat quae lustret anus lectumque locumque.
Deferat & tremula sulphur & oua manu."
Ligatum ad haec sanare creditur picus auis comme¬
sta, suffumigium ex dente hominis mortui: si item
totum corpus inungatur ex felle coruino, & o¬
leo sesamino, ex Cleopatra: si vel argentum viuum
in calamo, vel auellanae nucleo vacuo cum cera
occlusum sub puluinari maleficio lęsi collocetur,
aut sub limine ostij, per quod is in domum, vel
cubiculum ingreditur. Hic nostri in primis con¬
fugient ad suffimentum prunae, cui cor piscis, &
iecur impositum erat à Tobia: ex cuius odore in
superiora Aegypti fuisse daemonium legitur, vbi
angelus illud ligauit. at non tam suffumigio su¬
gatum non respondeo, quàm Tobiae iunioris ca¬
stitate, & attenta ipsius, eiusque coniugis ad De¬
um misericordem oratione, & angeli institutio¬
ne. Narrat & Eusebius Serapin, qui Graecis Plu¬
to dicitur, apud Aegyptios symbola dedidisse,
quibus Daemones expellerentur: docuisse etiam
supplices, quomodo assumptis brutorum figu¬
ris insidientur hominibus Daemones: quibus
maximè obnoxij fiant, qui cibis subinde disten¬
Bb 3