1015
LIBER XV. 765
nobis natum, & filium nobis datum, qui pecca¬
ta nostra supra humero suos in ligno pertulit: &
per potentiam Patris, à morte suscitatus, mor¬
tem vicit, & Satanae imperium demolitus est, vt
hic iam inde irrito conatu suas nobis machinetur
insidias, si sepulti vnà cum Christo per baptismum
in mortem, & peccatis mortui, in nouitate vitae
ambulemus, iusticiaeque viuamus. Si etenim,
Christo insiti, in illum atque Patrem eius credi¬
mus, illius mandata ob seruamus, vestigijs insisti¬
mus, abnegato Daemone, omnibusque eius con¬
silijs, vniuersa denique impietate, opera Spiritus,
sectantes, fructusque fidei edentes, in charitate
non ficta erga Deum & proximum, in mansuetu¬
dine, benignitate, lenitate, temperantia, conti¬
nentia, castitate, sensuum cohibitione, constanti
cuiuscumque aduersitatis, iacturae & iniuriae tol¬
lerantia, vitae demum innocentia, puris mani¬
bus extensis orationi assiduae intenti, peccati
inquinamentum vt veneni perniciosissimi perdi¬
tissimique halitum, internecionis periculo repen¬
tè nos obijcientem, declinantes: maleficiorum
profectò minas haud difficulter cauebimus, vel
negligemus, vel tolerabimus. Si verò quis pec¬
cauerit, inquit loannes. aduocatum habemus
apud Patrem IESVM CHRISTVM iustum. Et
ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro
nostris autem tantum, sed etiam pro totius mun¬
di. Et per hoc scimus, quoniam cognouimus
eum, si iussa illius obseruamus. Qui dicit, Noui
eum, & praecepta eius non seruat, mendax est, &
veritas in eo non est. Qui verò seruat sermonem
eius, verè in hoc charitas Dei perfecta est. Per