1015
366 DE SECRETIS
hoc scimus, quòd in ipso simus. Qui dicit se in
eo manere, debet sicut ille ambulauit, & ipse am¬
bulare. Qui commit: it peccatum, ex diabolo est:
quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc mani¬
festi sunt filij Dei, & filij diaboli. Omnis qui non
facit iustitiam, non est ex Deo: & qui non diligit
fratrem suum. Hinc Paulus, in Christo IESV
neque circumcisionem, neque praeputium valere
asserit: sed fidem, quae per dilectionem operatur:
cuius fidei loco nouam creaturam sequenti capite
ad Galatas, locat: & obseruationem mandato¬
rum Dei ad Corinthios supponit. Vnde satis
liquet, de qua hic fide loquatur: quàm amplecti¬
cuique firmiter insistere oporteat. Non simpli¬
cem formulę fidei praescriptae enarrationem pro¬
pono, quam & facilè pronunciaret diabolus: non
etiam ore iactatam ab ijs, quorum cora Christo
procul est, quae consopita, mortua, sterilisque
delitescit, nusquam se prodens, velut infaecunda
arbor excindenda, ignique mandanda: sed hanc
vrgeo, quae totum innouat hominem, virtute
viua in Christi membris exerens, fructificans,
efficax potentia Dei ad salutem habenti, sacra
saluationis nostrae ancora, prora & puppis, pe¬
tra contra quancumque satanae potestatem, im¬
perumque immobilis: in qua quicquid super¬
struitur, inuiolatum perdurat, imò aduersus hanc
ne quidem inferi portae praeualent. Augustini
hic audiatur consilium: De ista tota Daemonum
laudificatione, ait, nos quid dicamus, qui haec le¬
gent, fortassis expectant: quid Christiani agere
debeant, quando inter idola gentium mira fieri
asseruntur. Et quid dicemus, nisi de medio Ba¬
bylonis