1015
768 DE SECRETIS
iustissimo Dei iudicio, in huiusmodi cogitatio¬
num vanitate languentibus, labores & afflictiones
pro remedio conferri, idem Clemens tradit, po¬
stea subijciens: Daemonem, nisi quis voluntati¬
bus eius se sponte subdiderit, potestatem aduer¬
sus hominem non habere, vt vincat scilicet. Vi¬
tae igitur emendatione, & attenta assiduaque ora¬
tione ad Christum confugiendum est, exemplo
Chananeae mulieris. Haec, Chrysostomo anthore,
non iuit ad Diuinos, non quaesiuit ligaturas, non
defectionis reas mulieres: sed omnia reliquit ten¬
tamenta Diabolica, & venit ad IESVM. Si enim
volumus Deum sententiam mutare suam, nostram
in meliorem mutemus vitam. Ritè hic hortatur
Iesus Sirach: Conuertere ad Dominum, & relin¬
que peccata tua: praecare ante faciem Domini,
& minuè offendicula. Reuertere ad Dominum, &
auertere ab iniusticia tua, & nimis odito exora¬
tionem, & agnosce, iusticias, & iudicia Dei, & sta
in sortepropositionis, & orationis altissimi Dei.
non demoreris in errore impiorum. Nec minus piè¬
quàm prudenter, tribulatione inimicorum con¬
sulit losaphat rex Iuda: Cum ignoramus quid
agere debeamus, hoc solum habemus residui, vt
oculos nostros dirigamus ad te Deus. Hic suum
habeat locum Psalmus Dauidis 90.
Qui habitat in adiutorio Altissimi, in prote¬
ctione Dei coeli commorabitur.
Dicit Domino, susceptor meus es tu, & refu¬
fugium meum, Deus meus, sperabo in eum.
Quoniam ipse me liberabis de laqueo venana
tium, & à verbo aspero.
Scapulis suis obumbrabit tibi, & sub pennis
eius