1015
LIBER XV. 777
iuratio, hic vehemens fortisque exorcismus, hic
modus fugandi daemonis certus, haec breuis for¬
mula, hi sunt characteres; quibus inuocatur om¬
nipotentia rebus supra communem vitae rationem
agendis: haec doctrina vera, hoc fundamentum
solidum: hic philosophorum lapis, longè quidem
exuperans eum, de quo Chimici hallucinati con¬
tendunt: imò lapis angularis, in quo omnis stru¬
ctura firmiter coagmentatur. Haec sunt diuina te¬
stimonia, hęc sacrorum nostrorum monumenta,
haec veri sacerdotis memoralia, haec purissima si¬
gna, hae nostrae in exturbandis daemonibus cere¬
moniae, paucis contentae, facili vsu, vili apparatu.
Haec ars coelo sublimior, tartaro profundior, li¬
bera periculis, vmbrarum hostis, contemptrix
laruarum, simulachrorum perosa, nec thuris, nec
meri indiga: vniuersis manibus, lemuribus, laruis
imperitans: omnia busta, omnia sepulchra, & spe¬
cies mortuorum contemnens, & inania terricu¬
lamenta, & noctium occursacula, & inferorum
commeacula (vt Capnion inquit) exporrecta
fronte fugans, fatum & naturam vincens, & quic¬
quid vnquam ritè optamus, si modus à magistro
traditus obseruetur, indesinenter perficiens, &
indeficienter adimplens. Verbo languores vni¬
uersos sanauit, & Daemones expulit Christus. Si
ergo securè operari voles, necessariò illud Pauli
consilium ob oculos pone: Quodcunque facitis
in verbo & in opere, vt omne id in nomine Do¬
mini nostri IESV Christi faciatis. Hoc est salu¬
tiferum medicamentum: quin ipsa panacaea, vel
potius haec salus nostra & medela. Rectè hinc
Nazianzenus in Defensorio ait, Daemones adhuc
Cc 5