1015
778 DE SECRETIS
contremiscere, quando Christi nomen inuoca¬
tur. Contra hunc nullae ligaturarum praestigiae,
nulla maleficiorum ostenta, nec vlla Daemonij
opera, momentum quidem perdurant, quin di¬
cto citius euanescunt. Proinde à Lactantio quàm
verissimè dictum est: Daemones iustos, id est
veri Dei cultores metuere: cuius nomine adiu¬
rati, de corporibus excedunt: quorum verbis ver¬
berati, non modò se Daemones esse confitentur,
sed etiam sua nomina edunt. Quia nec Deo per
quem adiurantur: nec iustis quorum voce tor¬
quentur, mentiri possunt. Itaque maximis sae¬
pè vlulatibus editis verberari se, ac ardere, & iam
tamque exire proclamant. In hoc ordine curatio¬
nis Scripturae sacrae fundamento inixae, nullam
blasphemiae opinionem foueri, luce meridiana
clarius contuemur. Ioan. Vuierus.
Daemonia eijciendi modus Ecclesiae veteris.
CAP. XX.
Caeterum ne quis hoc nostrum consilium ve¬
lut ab vsitata nostrorum hominum ecclesiastico¬
rum ratione alienum calumnietur, & exploden¬
dum decernat, bona fide hic beati Clementis
verba subiungam, quibus pellendi Satanae for¬
mam in Ecclesia veteri, & puriore familiarem,
nostroque praescripto conformem, pulchrò de¬
scribit libro octauo capite trigesimo secundo de
Constitutioe S. Apost. Iacobus Alphaei: Exorci¬
sta non ordinatur, spontaneae enim beneuolen¬
tia