1015
LIBER XV. 779
tiae est hoc certamen, & gratiae Dei per Christum
superuentione Spiritus sancti. Nam qui accipit
charisma curationum, per reuelationem à Deo
declaratur, quum pateat omnibus gratia, quae
est in ipso. Et libro eodem capite septimo. Post¬
quam exiuerunt Catechumeni, dicat Diaconus:
Orate energumeni, hoc est, vexati ab immundis
spiritibus: intentè omnes pro ipsis orate, vt be¬
nignus Deus per Christum increpet immundos,
& nequam spiritus, & eripiat seruos suos ab im¬
perio inimici, qui increpauit legionem Daemo¬
num, & principem malorum diabolum ipse nunc
increpet pietatis rebelles, & liberet figmenta sua
à vexatione ipsius, & purget ea, quae ingenti sapi¬
entia condidit. Etiam attentè oremus, Salua
& excita illos Deus in virtute tua. Inclinate
vos Energumeni, vt benedictionem accipiatis,
Et Episcopus oret, dicens: Qui fortem arma¬
tum ligasti, & omnia vasa eius diripuisti: qui de¬
disti nobis potestatem ambulandi super ser¬
pentes, & scorpiones, & super omnem vir¬
tutem inimici: qui homicidam serpentem li¬
gatum tradidisti nobis, tanquam passerem pu¬
erulis, quem cuncta pauent, & horrent à fa¬
cie virtutis tuae: qui eum deiecisti, sicut ful¬
gur è coelo in terram, non lapsu locali, sed
ab honore in ignominiam, ob voluntariam ne¬
quitiam: cuius aspectus siccat abyssos, &
minae liquefaciunt montes, & veritas Domi¬
ni manet in aeternum: quem laudant infan¬
tes, & lactentes benedicunt: quem celebrant,
& adorant Angeli: qui aspicit super terram,