1015
782 DE SECRETIS
test, & reliqua administrari, quae ex naturali con¬
iectura, & arte (quam doctè copioseque tradit
Vegetius de arte veterinaria, vel mulomedicina
libris quatuor, item Columella, Caesar Con¬
stantinus, & plerique alij & recentiores) vsui
fore arbitrabimur, successum toleranter expectan¬
tes. Quae si minus iuuerint, sed morte armen¬
tum abripiatur: velut speculum mentis oculis
opponenda erit Iobi patientia: & quicquid id
est calamitatis ac damni. Deo sic volenti (qui
dedit & abstulit, idque sicut illi placitum est, ita
facit) ferendum erit acceptum: nec ad ariolos.
aut Diuinos, aut Pythonis spiritu turgidos, con¬
tra euidens Dei mandatum, impiè confugien¬
dum, qui profectò imitatione sacrilega com¬
probare videntur M. Catonis idololatriam in a¬
gro lustrando certis ceremonijs, solennibus sacri¬
ficijs, verbis atque votis Telluri dicatis, vt insue¬
tas alat arbores: ipsis etiam arboribus exoratis,
vt transmigrent, & in alieno solo accrescant:
rapas quoque obsecratis dum seruntur, vt sibi
& familiae vicinisque benignè conferant: pre¬
cibus Marti fusis, vt ager pecoraque seruen¬
tur. Suf fimentum autem animantium morbis
prohibendis vtile, legitur apud Vegetium, qui
licet id quoque, lustrare animalia, rascinum tol¬
lere, Daemones fugare, & grandines inhibere,
ab alijs malè persuasus scribit: tamen odore
suo, causa quippe naturali, tam hominum, quàm
animalium morbis resistere, & aerem defecare
addit, ita habet. Recipe sulphuris viui libras
duas, bituminis Iudaici libram vnam, opopanacis
achanti, galbani, castorei, ireos crudi an. vnc. 6.
Sa¬