1015
786 DE SECRETIS
iterum videns quòd sufficiebant ad parangonem
quadam die, dum ego essem in aedibus turris no¬
uae ad examinandum quosdam alios reos, ille
sponte veniens accessit ad me. & se constituit in
carceribus ipsis, dicens, quòd vltrò venerat ad
purgandum indicia, & notam infamiae sibi illatae.
Contra quem tamen necesse fuit deuenire ad tor¬
turam tot indicijs contra ipsum laborantibus.
In qua dum erat eleuatus, dormiebat capite de¬
cliuo, ac si iaceret in lecto, absque vlla penitus la¬
mentatione, aut clamore: & ad tractus chordae
erat tanquam statua marmorea. qui dum ele¬
uabatur à principio, dicebat quaedam verba
submissa voce, deinde silebat, vt dormiens. Sta¬
tim ego suspicatus fui, ne gestaret aliquod sor¬
tilegium, siue facturam maleficam penes se, aut
ex illis verbis captaret aliquod suffugium: per¬
quisiui quàm diligenter per omnes partes cor¬
poris sui, demumque reperi in capite, sub scuf¬
fia scilicet inter crines quandam paruam schedu¬
lam haec verba continentem, videlicet crux IESVS
autem transiens per medium illorum ibat os
non comminuetis ex eo cum crucibus ita signa¬
tis: quam illico abstuli ab eo. qui licet illa sic
ablata satis conquereretur, nihilominus iterum,
positus ad torturam, & eleuatus iterum, illud
idem sicut antè faciebat, & in principio ipsius
eleuationis nonnulla verba submissa voce dice¬
bat, quae percipere nunquam potui, nec quic¬
quam confessus est. Demum mutatis tormen¬
tis, sub tormento taxilli subiectus fuit, & simi¬
liter spernen do dolores, nihil vnquam confes¬
sus est: sed in sua negatiua semper audacius
conua¬