1015
814 DE SECRETIS
cognoscimus. Sit igitur Meridiei circulus A E B
F, fixus super pede A M. In eo poli fingantur K F,
& vertex tuus E. Alius circulus immobilis aequi¬
noctij A B C D, fixus super pedem A M, & ad re¬
ctos angulos secans priorem circulum, & in ipsis
polis F & K per paxillos versatilis. Alius etiam in
vertice paxillis versatilis C E D L. Sit igitur di¬
stantia E N nota rectaque numerentur autem di¬
uisis singulis circulis ex his in partes ter mille sex
centas, partes illae in C E D per E N, & constitua¬
tur C N D super viam rectam ex ciuitate tua in N
locum, & vbi punctus N cadit ducatur G K H F
circulus mobilis meridiei, habebis igitur per ar¬
cum K N latitudinem loci, seu poli eleuationem,
& per G C differentiam longitudinis loci N à tua
vrbe: cumque longitudo vrbis tuae iam nota sit,
erit & longitudo N. Quòd si altitudo N nota fue¬
rit, & iter rectum E N, circumductis circulis C E
D, & G N H, donec occurrant extrema arcuum
E N distantiae rectae, & K N, notae altitudinis loci¬
N in vnum, fiet arcus tunc G C notus, differentia
scilicet longitudinis loci N à patria tua. Manife¬
stum est autem quòd contraria ratione habitis lon¬
gitudinibus & latitudinibus locorum, distantia
quoque cognita erit. Quòd si velis, vt instrumen¬
tum vnicuique seruiat regioni, facies paxillos E L
mobiles in circulo meridiei, A K B F, vt sub qua¬
cunque altitudine collorari vertex tuus possit. Por¬
rò diuisiones singulas, denas conspicuè, & in qui¬
nas minus, inde in quinquagenas aureo colore,
vt distinguantur diligenter, velut in stateris. Nu¬
merus autem necessarius non est, quia vbique prin¬
cipium statuere oportet. Idem.
Na¬