1015
image23
818 DE SECRETIS
tur autem perpetua inaequalitate carere, quoni¬
am ea interrumpit motum: nemini autem dubium
esse debet, quin remissum oporteat esse omnem
motum, qui perpetuus futurus sit, velut & coeli:
at hic si remissus fuerit, erit etiam tardus: quia o¬
mnibus impedimentis obnoxius. Cardanus ex
lib. 9. de Varietate rerum.
Librarum fucus, quo quae grauiora sunt
leuiora videntur.
Possumus
facere li¬
bram, quae
vacua pon¬
deribus
aequa vi¬
debitur.
iustisque
notis pon¬
derum ma¬
ius rerum
ipsarum
pondus
repręsen¬
tet. Sicenim vt Aristoreles refert, purpuram ven¬
dentes imponebant emptoribus. Cuius ratio
sic constat: Volenti libram, quae pro vndecim
vncijs duodecim prae se ferat, virga A B suma¬
tur metallica, quae in partes viginti tres aequas
(nam totidem consurgunt iunctis vndecim ac
duodecim) diuidatur. In fine vndecimae, & ini¬
tio duodecimae partis figatur lingua libramenti
& agi¬