1015
LIBER XV. 819
& agina. Constat igitur D C vndecima parte
maiorem esse A D: cumque D C paulò maior
sit A D, & grauior, leuiorem lima, vel terebra¬
tione reddemus, aut lancem leuiorem adijcie¬
mus ipsi C quàm A, adeò vt dum lances va¬
cuae sunt longitudinis AC tenuitatis pensata
ratione trutina sub agina iaceat, nullam in par¬
tem libra pendente: cui tamen cùm ex parte
C pondus vnciarum vndecim adiunxerimus,
& nota duodecim vnciarum in lance A, libra
aequilibrium demonstrabit. Cùm ergo nec adul¬
terinae sint ponderum notae, nec lancibus vacu¬
is libra videatur vitiosa, fraus mutatis mercibus,
ac notis hinc inde, vt notae sint in C, merces
in A, manifestè deprehenditur. Nam C latus
infra descendet duplici causa, & quia majus lanci¬
suae pondus inest, & quia G D, ipsa D A longior est,
Pondera quomodo duplo celerius sursum tra¬
bantur, & cum dimidio funis.
Est instrumentum admiratione dignum,
quod tamen parua industria fit. Gabriel Ara¬
tor animaduertit fieri posse, vt pondera duplo
celerius sursum traherentur, quàm solent vul¬
gari ratione, hoc modo. Sit aluitudo A B, cu¬
ius medium D & funi D C appensum pon¬
dus C. Et in D trochlea, in qua funis infe¬
rior inclusa, appensa autem trochleae funis in
A cùm igitur trahetur, cochlea vsque ad E,
D C fiet duplo breuior quantitate: igitur cùm
D erit in A, erit G etiam in A. Hoc autem
Ff 2