1015
LIBER XV. 825
Suetonius autem Tranquillus in libro ludicrae
historiae, neruos ait in finibus brumali die alios
digitis pelli, alios sonare. Hinc quispiam poterit
ignarus soni lyram accommodare: si aequè tensa
altera, & ad harmoniam ducta requiescat, alte¬
ram manibus intendendo, & relaxando, & pul¬
sando, quousque quiescentis neruus moueatur,
eiusdem toni signum: sic in caeteris. Idem.
Surdus vt Lyrae audiat sonum.
Si verò vis, vt Lyrae surdus audiat sonum, vel
manibus aures obde ritè, ne sonum audias, tunc
capulum lyrae, vel cytharae mordicùs prehendi¬
to, pulset eam alter, & concinnum in cerebro da¬
bit sonum, fortasse suauiorem: nec solùm capu¬
lum dentibus captans, sed longissimam hastam,
quae lyram tangat, & per eam clarè auditur so¬
nus, dicique poterit non auditus sensu, sed gustu
percipere. Idem.
Lyrae citbarae, aliaque instrumenta vt
vento pulsentur.
Remanet hoc, quod haudquaquam inamoenum
reor, vt Lyrae, citharae, aliaque instrumenta ven¬
to pulsentur. Hoc sic perficies. Vbi vasta fuerit
ventorum procella, è regione aduersanti accom¬
modabis instrumenta, vti citharas, tibias, sam¬
bucas, fistulasue: adueniens enim ventus impetu¬
ruit, leuiter pulsat, & hiantes calamos percur¬
rit: vnde ex omnium sonitu vicinis auribus
suauissimum percipies concentum, & lętaberis.
Idem.
Ff 5