1015
LIBER XV. 835
tium Septembris, & folijs lauri inuoluatur, addi¬
to dente lupi, nullus contra portantem loqui
poterit, nisi verba pacifica: author Albertus, qui
haec & alia innumera transcripsit ex quodam li¬
bro Secretorum loannis Regis Arragoniae. Cu¬
ius exemplar manu antiquissima descriptum,
necdum impressum, penes me habeo, inenarra¬
bilium arcanorum foerundum. Mizaldus.
DE SECRETIS BELLICIS.
CAP. II.
Bellicum Stragema.
Elephas viso ariete mansuescit, ac furias impe¬
tumque remittit. Quibus machinamentis Roma¬
ni Elephantos Pyrrhi Epirotarum Regis in fu¬
gam verterunt, & amplima victoria potiti sunt.
Mizaldus.
Vt quis ab hostibus laedi non possit
Si quis hyenae pelle succinctus medios feratur
in hostes, à nullo laeditur, & intrepidè praeterit,
quod dicit Orus Apollo in hieroglyphicis.
Scalarum muralium ratio.
Scalarum ratio, quae in oppugnandis vrbibus ne¬
cessarię videntur, à Polybio hac ratione descripta
est Murus A B, pedes X altus, scala A C, XII pedes
longa esse debet: nam admota distabit C, A, B late
XLIIII: cùm eni duexerimus X in se, fiunt centum: &
XII in se, CXLIIII. Igitur cum quadratum & aequale
sit quadratis A B, & B C, erit B C, latus quadrati
Gg 2