1015
image28
836 DE SECRETIS
XLIIII, quare
BC est pedes
sex, & duae ter¬
tiae, & ita duae
tertiae A B, neque
igitur admodum
ardua ad scan¬
dendum, neque
periculosa, vt
facilè retrò aga¬
tur: quae eueni¬
unt, vbi B C val¬
de breuis esset,
nec facilè frangi¬
tur, quod euenit vbi B C longa valdè esset: diffi¬
cilius etiam ob immensam longitudinem tractan¬
tur. Sustentaculum quoque D E in medio esse
debet ipsius A C. Nam constat quod erit è directo
medij, & A B: ex demonstratis ab Euclide ob id
dicit dux exercitus, Geometriae & Astrologię pe¬
ritus esse debet. Cur autem D E in medio esse de¬
beat, ostendit: quoniam si D, sit proximus A, de¬
bilior erit scala: si verò inferius nimis erecta erit.
Oportet praeterea compaginationem, & extrema¬
esse ferro munita, inferiusque cuspide addi, vt ter¬
rae innixa maneat: superius verò duci in cuspi¬
dem iuxta perpendiculum, vt apposita haereat.
Cardanus.
Fundae bellicae ad eiaculanda pondera
Omne quod mouetur violenter eô velocius
mouetur, quô celerius, & per longius spacium ab