1015
LIBER XV. 845
rum ob descensum, sed ob ascensum longè magis:
Ob id praeceps esse debet vtraque ripa, sed maxi¬
mè quae iuxta vrbem est aut oppidum: latitudo
passuum XL. profunda multiplex: Nam si tri¬
plicem feceris, non solum inexpugnabilis, sed de¬
sperationem affert his qui expugnare nituntur.
Haec habebat septem passus scaturientis aquae:
quoniam quae nascitur intercipi, nec tolli vlla
arte potest. Dum verò assistit ingredientes mer¬
git, lubrico pede facto, & graues aqua prohibet
ab ascensu: prohibet & cuniculos vt vix effodi
possint: at his muri subruuntur. Accedit quod
iniecta dissipat ac dissoluit: prohibetque ne i¬
gnis iniectus grassetur in murorum perniciem.
Muri crassitudine XXX passuum, caemento
tenui, lapide latericio, exterius viuo, duro, ac in
rotundam figuram paululum prominente. Mu¬
ri enim simplices in singula brachia (hoc enim ge¬
nus mensurae explicatum est, lateres apud nos
XX contineat: mediocres autem XXXII. vt cras¬
silij. Altitudo illius passus centum: Nam decem
sub fossa, LX ad summum fossae, XXX autem
suprà, aggere intus crassissimo fulciatur. Haec
in oppidis, minora vrbibus sufficiunt, in qui¬
bus praesidium est in milite. Si tamen adsint red¬
detur vrbs ipsa omnino inexpugnabilis. Repul¬
sa constat aggeribus ac turribus in singulos CC
pedes, muro in medio recto, sed superius in vr¬
bem inclinato: Nam si nec prohibet ictus tur¬
rium, & hostis ignei globi manes redduntur,
Summa muri pars rotunda, ne disiecta machi¬
nis frusta occidant defensores. In interiore par¬
te canalis, per quem tuto ire possint custodes.