1015
846 DE SECRETIS
Terra quoque in imo cauata, vt sonent ictus cu¬
niculos fodientium, & milites securi obambula¬
bunt. Fornicum ratio sic constat: vt rotundior
est, eò firmior, vsque ad perfecti circuli figuram.
Crassiores ab imo, & vt magis ascendunt tenuio¬
res vsque ad apicem. Latera vtrinque vbi siquari
coeperint, ex latis tenuioribus lateribus constant,
vt frequenti futura compages magis cohaereat.
Fundamentum prominet, & si muro insistat, ex¬
ciditur murus vt plutei instar fundamentum for¬
nicis suspiciat ac retineat. Illius crassitudo muri¬
comparatione sesquialtera esse debet. Sed adhuc
firmior & crassior qui substernitur. In singulos
centum passus stercoraria cloaca puteusque:
Nam aquae necessitas abscedere cogit milites, &
vtilitas aduersus ignes, & vt feruefacta in caput
hostium proijciatur, mille quoque alia commoda¬
praebet. Stercus aerem corrumpit. Viae verò
plures è muris occultae ad intima ciuitatis multa
arcent inconuenientia, commodumque militi¬
bus defendentibus ingens praebent, nec causam
recessus illis relinquunt. Aliae verò quatuor aut
quinque occultae omnibus praeterquam ipsi prin¬
cipi ad quinque M. vel etiam longius in lucos den¬
sos, & quos succidere iam longa consuetudo pro¬
hibeat finiantur. Pulchrè enim hoc facit ad emit¬
tendos nuncios, ad annonam importandam, ac prę¬
sidia inducenda. Ipsi domorum vrbis muri alio,
vt dixi, muro circumdentur ac muniantur, nulla¬
quem domus promineat. Nuper Bura capta, cum
ictu tormenti domus tugurium concidisset, pro¬
minebat enim, ciuitatis principes, qui in ea ad con¬
sulendum coierant extincti sunt. Et dum Galli
vrbem