1015
864 DE SECRETIS
Vt pisces charta frigantur.
Ex charta simplici frixorum vas efformato, ibi
oleum & pisces ardentibus prunis quibus flam¬
mae desint, imponantur, & citius & commodius
expediet. Nec superpondij modo addere pigeat,
quod fortasse scisse non obfuerit: Sic
Pipionem exossum reddes.
Si exenteratum acri aceto per naturalem diem
sines bene lotum, & aromatibus repletum, elixa¬
bis, vel ascabis, sic eis caret, ossa vt simul mandi
possint. Idem.
Aliud.
Atque ea de causa inuentum est, quonam pacto
non secus quàm in sartagine pisces in charta co¬
quantur. Chartam seligito, quam vocamus pa¬
pyrum, simplicem, erectisque spondis in modum
lucernae ex omni latere oleum infunde, & ante¬
quam exudet super puras prunas absque flamma
impone: Nec penetrat oleum refugiens ignem,
nec ardet charta quia non potest siccari oleo re¬
pugnante: Ignis verò non sine extrema siccitate,
nec flamma nec motus attenuare possunt vt ignis
accendatur, incalescit tamen sensim mutatis pru¬
nis, atque ita feruet, quod mirum videtur, adeo
vt impositi pisces coquantur Cardanus.
Piscium praestans conditura.
Pisces sic optimè seruabis: Friges cum oleo
mediocriter, non perfectè: Inde sale asperges te¬
nus,