1015
892 DE SECRETIS
ueturque in pannis lineis, dense contextus, strictè
colligatum. Quibus factis, fiat pastillus.
[[Recipe Resinae}
Colophoniae}
Mastichis}
Olei lini}
Terebinthinae}
Cerae nouae}
{sing yij]]
Terenda conterantur in puluerem tenuissi¬
mum, misceantur, & coquantur, donec consectum
sit, miscendo continuè, confectum autem depre¬
henditur, si ex eo gutta, in aquam frigidam inie¬
cta, manibus humidis non adhaereat: deinde sic
calidum, per pannum rarum, in vase aqua frigi¬
da pleno, coletur (nam frigidum fluere non potest)
tandiu in aqua sinendum, donec concretum fuerit:
tunc eximatur, sicceturque, & misceatur cum prae¬
dicto puluere hoc modo: Pastillus iam dictus
cum in partes minutas redactus fuerit, ponatur
in aeneo vase, st anno illito, igni subiecto: vbi fer¬
uere incipit, statim amygdalarum amararum o¬
lei y. j. infundito, simulque ferueant, non diu¬
Hoc facto, puluerem ex lazuli lapide in alio vase
paratum habes, ad quem sit aliquis cum bacillo,
miscendo continuè, dum tu in puluerem ex al¬
tero vase materiam paulatim effundis: idque
faciendum, donec optimè mista fuerint: quae
deinde frigefacta, manibus oleo prius lotis, tra¬
ctentur, & subigantur bene, & fiat pasta in for¬
ma panis, & seruetur in vase aliquo vitreo, per
dies saltem decem. Quum autem coeruleum ex¬
trahere voles, sumito lixiuium, ex vitium cine¬
ribus paratum, atque ita calefactum, vt manibus
tractari