1015
LIBER XVI. 893
tractari sine laesione possit. Tum pastillum sume,
atque in vase vitreato pone, in quod tantum lixi¬
uij infunde, quantum satis videatur ibi: pastil¬
lum manibus lęniter tractato, subagitatoque, do¬
nec coeruleum exire, atque apparere videbis: quo¬
viso lixiuium ipsum cum coeruleo in vitreatum
vas infunde, deinde cum recenti lixiuio calido,
in alio vase rursus agitato, ac tractato vt prius,
atque sic semper procedendo, atque iterando,
donec coeruleum totum exierit. Verùm notan¬
dum, quod è singulis libris optimi lapidis lazuli
vncia tantùm vna amittitur, remanentque vnde¬
cim, nimirum perfecti y. v. medij iij. vltimi itidem
ij. Puri atque optimi, vncia, quae vt minimum duo¬
bus coronatis cum dimidio aestimatur, medij v¬
no, vnimi, tertia coronati parte. Extracto autem
Indico prorsus toto, similitudinem diligenter at¬
tende, vt simile simili tripartito adiungas, vt di¬
ctum est: deinde lixiuio puro, singulas partes per
se eluito, mutatis rasis, donec purae, atque à pa¬
stilli sordibus repurgatae optimè fuerint: tunc in¬
vmbra siccato in cubilo clauso. Hoc facto, sumi¬
to aquae vitae poculum vnum, in eaque aliquantu¬
lum verzini optimi macerato, eadem aqua Indi¬
cum aspergatur, & siccetur, idque facito triduum,
vt Indicum totum eius aquae sit particeps, atque
ita colorabitur belle, eritque optimum. Condan¬
tur in scorteis sacculis singula. Alexius.
Modus parandi laceam cocineam.
Recipe Purpurae tomentum, lib. j. coquatur in lixi¬
uio, donec colorem assumat: lixiuium deinde coletur,
& experimatur benè omnis substantia. Quòd si