1015
894 DE SECRETIS
tomentum adhuc colore esset infectum, coquatur
rursus in alio lixiuio, vt prius: deinde omne lixi¬
uium sic coloratum ponatur ad ignem, & non bul¬
liat, cui addantur aluminis contriti, atque in aqua
calida dissoluri, y. v. coletur in vase aliquo vitreo,
superinfundendo aquam calidam, idque fiat tan¬
diu, donec non amplius rubra, sed sine colore lu¬
cida omnino euadat. Quo facto, color in colato¬
torio residens eximatur, atque in vmbra siccetur,
& seruetur. Idem.
Ad ossa viridi colore tingenda.
Calcis viuae frustum magnum ponatur in a¬
qua fontana per diem vnum: sequenti die ligno
aliquo, circa meridem, ac demum vesperi nista
coletur, & seruetur ad vsum. Interim tamen su¬
mito ossa, quae tingenda sunt, & in aqua commu¬
ni, in aqua alluminis tantum dissoluti fuerit, vt
dissolui queat, coquito. Quae cum optimè in iam
dicta aqua cocta fuerint, eximantur, siccentur, &
aliquo modo in superficie radantur: deinde po¬
nantur in supra dictam aquam calcis viuae, ad¬
iuncto floris aeris quantum satis est: coquantur
bene omnia simul, demum extrahantur, siccen¬
tur, & fiant inde quae voles, opera. Quòd si a¬
qua calcis desit, vrinam sumito, quae aequè bona
censetur. Idem.
Aliud, ad tingenda ossa, aut ebur, viridi colore, vt
smaragdi videantur.
Sumito aquam fortem, qua tantum aeris, vel
orichalci, quantum fieri potest, erodatur in ea ossa,
prius