1015
896 DE SECRETIS
quo diutius in vasis manent, eò magis colorem
mutant. Et sic habebis ligna variè colorata, alia
clariora & dilucidiora, alia magis fusca, alia me¬
dia, qui colores nulla elui ratione possunt. Idem.
Modus conficiendi Hebeni, vt videa¬
tur naturalis.
Omnis generis ligna, Hebeni formam acqui¬
rere possunt, praesertim dura, quae sunt lucidiora,
vt buxus, cedrus, morus tam albus quàm niger,
quae ligna omnium sunt ad hoc opus praestantis¬
sima, quamuis niger morus aptior. Sumito itaque
huius generis ligna, atque in aqua alumniosa per
tres dies, vel ad solem, vel propè ignem ponito, vt
tantùm calefiat: deinde in oleo communi, vel sesa¬
mino, in quo vitrioli Romani, sulphuris, singulo¬
rum tantum, quantum auellanae respondeat, co¬
quito aliquandiu: nam quo magis coquuntur, eò
etiam nigriora fiunt, modò ne nimium coquantur.
Nam tunc & ambusta & fragilia fiunt. Ritè autem cocta
si fuerint, nil pulchrius desiderari posse videtum.
Ad pelles coeruleo colore tingendas.
Sumito grana ebuli, vel sambuci, quantum satis
esse videatur, coquantur, primùm vngantur pel¬
les, & lauentur optimè, post exprimantur. Hoc fa¬
cto sumes ebuli vel sambuci acinos, eosque in aqua
in qua alumen sit liquefactum, coquito: mox ea¬
dem aqua pelles semel inficito, & siccato, rursusque
tingito, & aqua fontana lauato, atque cultello, ab a¬
uersa parte aquam abstergito. Quod cùm factum
fuerit, rursus tingantur, supra dicto colore aliquo
siccenturque, & coeruleo colore praestabunt. Idem.
Ad