1015
LIBER XVI. 909
vitreo ponito ad solem, per semihoram. Cùm ve¬
rò vti voles, aquam sumito gummi, & misce, &
scribe. Vbi scripseris, tota papyrus atramento
tingenda erit: deinde cùm exiccata fuerit, panno
aliquo linteo optimè fricanda, vt literae cùm ficu¬
um lacte scriptae, auferantur, spaciaque illa alba re¬
maneant. Nam eo lacte effectum est, quo minus
spatia literarum atramento tingerentur. Simi¬
liter valent etiam ouorum vitella, modò cùm a¬
qua contusa, fiat liquor, & scribatur: deinde cum
atramento tincta integra papyrus, atque exiccata
fuerit, fricentur literae, vel panno aliquo vel cul¬
tello, & remanebunt literae albissimae. Idem.
Liquor viridis ad scribendum & pingendum.
Recipe Floris aeris quantum satis esse videtur,
ponatur in aceto, donec liquefiat: deinde coletur
per pannum subtile. Quod cùm factum fuerit, su¬
per lapide porphyrite teratur optime cum aqua
communi, addendo parum mellis. Deinde cùm
bene siccatum fuerit, rursus super lapide porphy¬
rite, cum aqua gummi teratur, & res erit perfecta.
Cerulei parandi, alia ratio.
Coeruleum cum melle, vt aeris flos, conteren¬
dum, sed purgandum non est. Temperatur autem
oui albo agitato, aut glutinis aqua, & non gum¬
mi. Aqua haec glutinis, fit ex viscerum glutine
lucido, & liquefacto, & colato, vt ex gummi solet.
Cinnabaris parandi modus ad scribendum.
Cinnabari, cùm super lapide porphyrite opti¬
mè aqua communi contritum: deinde exiccatum