1015
910 DE SECRETIS
fuerit, ponatur in vas aliquod osseum, vel vitreum,
vrinaque superinfundatur, relinquaturque sic a¬
liquandiu: nam fundum materia petet: postea
auferatur sensim vrina, atque rursus recens adda¬
tur. Quod cùm octies, aut decies factum fuerit,
optimè purgatum erit. Quibus sic se habentibus,
sumito ouorum alba optimè agitata, & in aquam
puram dissoluantur: eam aquam super cinnaba¬
rim effundito, vt transuersum digitum emineat,
rursusque simul agitato: deinde cùm residuum
fecerit, auferantur ouorum alba sensim, rursusque
recentia addantur, fiatque hoc toties, quoties
cum vrina factum fuit. Hoc quidem nulla alia ra¬
tione fit, quàm vt foetens ille odor, ex vrina con¬
tractus euanescat. His omnibus factis, addantur
albumina ouorum recentia, misceantur optimè,
& fiat liquor ad scribendum, & pingendum. Cae¬
terum hic liquor in vase aliquo obturato seruandus
erit: deinde cùm quis hoc vti volet, ligno aliquo
miscendus seruatur etiam diutissimè incorruptus.
Aqua fortis, ad Serica, marmora, pannosque
linteos inaurandos.
Sumito glutinum ex pergameno confectum,
quo illinatur tela serica leuiter, ne aqua illa pene¬
trare queat. Quo facto, sumito:
[[Cerussae
Boli Armeni
Floris aeris sing. part. j.]]
Misceantur, & redigantur in puluerem super la¬
pide porphyrite, & fiat puluis, qui ponatur in ol¬
lam aliquam vitreatam, addendo sandarachae li¬
quidae tantùm, quantum satis esse videtur, ad i¬
gnem