1015
LIBER XVI. 911
gnem admodum lentum ne bulliat. Caeterùm su¬
per marmora, gluten non erit ponendum, sed
tantùm fortis aqua. Idem.
Libri auro quomodo obduci queant.
[[Recipe Boli Armeni ad nucis quantitatem.
Sacchari candidi ad ciceris magnitudinem.]]
Redigantur in puluerem tenuissimum simul: de¬
inde addantur alba ouorum, misceantur optimè,
contundendo. Quo facto, sumito librum optimè
ligatum, & sub praelo, cum ouorum albo illitum:
deinde cùm exiccatum fuerit, illinatur praedicta
compositione, & siccetur, friceturque bene, vt po¬
litum, leueque fiat. Quum autem auro eos ob¬
ducere voles, aqua communi prius humectentur:
deinde subitò auro superposito, bombyce prae¬
mantur leuiter, & exiccati, dente leuigentur, atque
ferro frigido formae imprimantur. Idem.
Ad conseruanda ouorum alba incorrupta ad cin¬
nabarim parandum, aliosque colores absque ar¬
senico, res perpautis admodum cognita.
Sumito ouorum alba recentia & integra, qui¬
bus superinfundito in centum oua, tertias aceti
partes, sinitoque sic ad horas viginti quatuor: de¬
inde coletur per pannum linteum, subtile, ne fran¬
gantur ouorum alba, relinquanturque sic per dies
octo: quae cùm deinde rursus colata fuerint, ser¬
uentur ad vsum, in vase aliquo cooperto.
Aqua fortis ad flores effigiandos.
[[Recipe Gummi Ammoniaci part. iij.
Arabici part. j.
Sagapeni part. iiij.]]