1015
LIBER XVI. 911
Io modo amplius appareant.
Sumito tartari ad albedinem vsque vsti tantum,
donec ad auellanae magnitudinem accedat, dissol¬
uatur in scutella aquae plena: deinde fiat colatu¬
ra, cui adde lapidis lydij in tenuissimum puluerem
contriti, tantùm quantum satis esse videtur, mi¬
sce & fiat liquor ad formandas lineas, quas cùm
auferri velis, fricetur papyrum cum medulla pa¬
nis duri, & auferentur, ita, vt ne vestigium quidem
reliquum sit, quod est arcanum scitu dignum.
& admodum vtile. Idem.
Ratio solida in plano pingendi.
Verum quae in plano pinguntur, solida appa¬
rent. Hoc autem maximè duabus ex eausis: alte¬
ra est vmbra, à qua oculus iudicium illud refert.
Si vmbra igitur vmbrosum, & solidum corpus.
Adeò enim sensus asseuerare iudicio ex diutur¬
no vsu contracto, vt referant in Insulis nuper
repertis, nec habitatis vnquàm aliàs, aues non
refugientes, capi manibus. Altera est, vt con¬
sideres, quae pars corporis videatur, velut in
cubo suprema anterior, dextra aut sinistra: la¬
tent reliquae superficies: inde vmbram ad lu¬
men, quod ante te finges ad altitudinem dimi¬
dij tecti collocabis, corpus autem pro lineis quae
ab oculo ad cubum super planum extenduntur.
& ab angulo intuitum constituere, & lumen à latere.
Rursus alia ratio est tabulae, quae in pariete pendet,
alia eius, quae sub oculis ac manibus finitori aequi¬
distans iacet: verum in omnibus hoc commune est, vt
Mm 4