1015
922 DE SECRETIS
rem ipsam constituas eodem loco, & angulos &
puncta eodem in plano, & ad oculos, & ad lumen
exprimas, vt terminos rei visae. Cùm enim angu¬
li fuerint aequales, & coloribus, ac vmbris adiu¬
uantur, vt eadem corpora referent necesse est.
Idem enim refert idem, & similesimile. Memento
tamen, vt locum visus aequalis obserues, is est
humanae figurae caput, cùm homo in tabella pi¬
ctus fuerit: quaecunque enim infra illud videbun¬
tur humilia: quaecunque suprà, sublimia, non se¬
cus quàm si verè tali in situ forent, oculus iudica¬
bit. Igitur vt solida referas, sunt haec quattuor
absoluenda: forma rei ex radijs oculorum sum¬
pra, vmbra ex radijs lucis, color qui non alius es¬
se debet, quàm eius corporis sub ea luce, & sub eo¬
situ collocati: ac demum situs in tabella ad ho¬
minis depicti rationem, cuius vertex è directo
sit tuorum oculorum statuendus est. Cardanus.
Vt in ligno figuras protuberanter efficias.
Sed placet inuentum Georgij Ioachimi viri
ingeniosi adijcere, quo in li¬
gno figuras effingere doce¬
mur, lignum durum, rotun¬
dum, perpolitum, neque viride
neque planè siccum, crassitu¬
dine pugni, vel etiam maiore,
in aquam aliquot diebus do¬
nec intumescat demissum, sty¬
lo ferreo malleoque ligneo
sensim elaborato: erit autem
cuneus cum margine, vt à la¬
tere
image49