1015
924 DE SECRETIS
sic omnis vtilis materia in fundo haerebit. Haec
perdiu conseruatur, & quo vetustior, eò melior.
Scito autem ab aloe aureum illum colorem pro¬
uenire, caetera corpus efficiunt & inspissant. Quòd
si densiorem voles, cùm oleum ad certam mensu¬
ram inditum, coctum fuerit, quantum voles exi¬
mito: deinde praescriptum ordinem sequere, quae
vbi perfecta fuerit, tres quatuorue libras non ex¬
cedet: quoniam minore pondere parari nequit.
Artifices verò quadraginta vel sexaginta libras con¬
ficiunt simul, & seruant à puluere immunem.
Quòd si vitrum vel stannum inaurare voles, peni¬
cillo tingito, & sic vasa auro puro obducta vide¬
buntur. Alexius.
Ad marmora, & alabastrum, coeruleo, vel vio¬
laceo colore inficienda.
Accipe succi pastinacae rubrae, Iilorum coeru¬
leorum, aceti albi, sing. quantum satis est. Quòd si
prędicti succi in promptum non sint, eo tempore¬
parentur, quo flores & radices haberi queant. &
seruentur ad vsum: vel si alterum desit, altero tantum
vtera misceantur & coquantur aliquandiu, adden¬
do in singulas lb. succorum aceti, aluminis contriti¬
vnc. j. Quibus factis, marmora, vel alabastrum in
praedicto succo ponantur, coquanturque tandiu,
donec probè fuerint infecta. Quòd si marmora
prae magnitudine imponi nequeant, calefiant tan¬
tum optimè eo in loco, quo sita sunt, deinde succo
feruenti tingantur, & erunt pulcherrima. Idem.
Rosae, vel flores Cariophyllorum quomo¬
do insigniantur.
Accipe salis ammoniaci quantum satis esse vi¬
dea¬