1015
LIBER XVI. 925
deatur, teratur super marmore cum aceto, & pau¬
co saccharo, quod candidum vocatur: & ad vsum
seruetur. Quando autem vti voles, sumito rosas,
vel violas, quarum folia, ita cera applicato, vt pror¬
sus plana conspiciantur: deinde super ea pingito
quaecunque voles, praedicto liquore, & relinquan¬
tur sic per horam vnam, vt siccescant. Quo facto,
auri, vel argenti folia superaddito, & bombyce le¬
uiter comprimito, sic quod afsixum non erit, ab¬
stergetur, & quae picta volueris, expressa bellè cer¬
nentur. Idem,
Ad picturas illustrandas
[[Recipe Resinae crassae & albae lb.j.
Gummi vnc. ij.
Terebinthinae Venetae vnc j¬
Olei lini vnc. ij.]]
Resina primò ad ignem liquescat, & coletur, deinde
gummi in oleo communi sinatur, donec mollescat:
quod cùm fuerit percolatum, misceantur omnia
simul, & coquantur igne perlento, miscendo con¬
tinuè, quousque ritè omnia fuerint permista, &
seruetur ad vsum. Hac mistura, si pictura aliqua
munda, illlnira fuerit, pulcherrima, splendidaque
euadet. Alexius.
Alia, quae cito siccessit, eiusdem.
[[Recipe Olibani masculi
Gummi iuniperi sing. quantum satis est,]]
Misce, & fiat puluis tenuissimus, cui ad¬
datur terebinthinae Venetae, quantum satis esse
videatur, & misceantur ad ignem benè, deinde
coletur, & seruetur. Quum autem vti voles,
prius calefiat mistura, deinde pictura leuiter