1015
934 DE SECRETIS
non intentum validè contineatur: si pauitet, si de¬
lassetur, si arte, vel vsu careat, vt tardius extendat
donec inclinetur, vel nimis extendat, vt in aduer¬
sam eius partem: omitto quòd pondera rationem
certam, aut ei appropinquam obtinere debent,
ad singulorum tum pondus, tum magnitudinem
ac etiam vires. Ergo si haec sex adsint, in nullo est
periculo. Itaque quidam puer sphaeris ligneis pe¬
dibus suppositis, aliquando etiam sacco inclusus
totus praeter brachia, super funem inter cacumi¬
na turrium extensum maximo nostro pro illius
vita metu ambulabat. Alius etiam descendebat
ab imo solo ad turrim, quod difficilius est, cùm
renes in hac exercitatione multum laborent. Idem
se è turri absque ponderibus pronus per funem
vsque ad solum extentis manibus demittebat: nam
robur adeo manibus, & brachijs constanserat ac
firmum, vt illis ponderum vice vteretur. Idem,
quod miserrimum est, funiculo satis tenui pede se¬
suspendebat è fune, vbi proximus maximè turri
erat, infame spectaculum atque horrendum. Ro¬
bore inde renum & dorsi manibus vinculum ap¬
prehendebat, atque ita funt denuò se restituebat.
Fingebant ambo se cadere praecipites, summa ve¬
rò pedis haerebant funi capite prono. Quantum
pedis summitati illius roboris inesse necessarium
fuerit, intelligis: nam sola curuatura digitorum
atque ea in syluestrem partem sustinebantur.
Puer etiam in praecipitem se dabat cum sphaeris,
alteraque earum func inter pedis plantam, &
sphaeram haerente, nescio prorsus qua ratione ne
ob rotunditatem dilaberetur, pendebat. Verum
supra fidem omnem atque expectationem ars
fuit,