1015
LIBER XVII. 935
fuit, atque audacia duorum Turcarum: tibi visa
ac toti vrbi nostrae refero. Duo erant iuuenes cor¬
pore haud magno, sed tereti: quisque illorum pri¬
mùm assumpto homine in humeros per funem
ad dimidium recti anguli accliuem ascendebat, &
absque etiam ponderum auxilio. Inde adiectis
gladijs trium fermè palmorum longitudinis, prę¬
acutis, acieque nouaculae, pedum malleolis, rur¬
sus cum homine eodem ascendebat, adeò disten¬
tis pedibus, vt nec in plana terrae superficie facilè
fuerit sic ambulare. Inde funi superposita tabula,
pedibus verò suppositis sublicis quas nostri ciues
vocant scancias, super tabulam sic positam ambu¬
labat, cùm tabula ipsa per se ne vel momento funi
superstare posset. Deinde quinque teretia ligna
ferreo filo crassiore transfixa, ob idque cohaeren¬
tia, sed ita vt nullum alteri posset rectè insistere
vtrinque supponebat pedibus, cum quibus super
funem ambulabat, cùm nemo sic per planum so¬
lum possit ambulare, imò ne stare queat, hinc in¬
de rotundis lignis, quae crassiora brachio non es¬
sent dilabentibus. Postmodum suppositis patel¬
lis aeneis absque vinculo, quas pedum extensione
retinere cogebatur, super fone ibat. Pòst in cal¬
dario sedens stabat, caldarium supra funem pen¬
dulum, horribile dictu. Quod verò proximum
miraculo fuit, hastam cum ponderibus vasi sub¬
duxit, vt caldarium in aere pendere videretur.
Nam hastam retrò inter vas & funem positam an¬
tè reduxit. Saltabat ad rhythmum super fune pul¬
sante tympano, & modò se praecipitem ex illa da¬
bat haerens solo calce (his oculis vidi) modò tarso
ac cymba pedis. Stupeat necesse est, qui videat
Nn 3