1015
936 DE SECRETIS
alterum eorum distentae renuiori funi, vt quae pol¬
licem non excederet crassitudine, insistere, acim
mota tota superiore parte, inferiorem tanto in¬
petu cum fune agitate, vt hinc inle palmis plus
quàm duoedecim celerrimè ac quasi iaculi iactu
moueatur. Quòd verò minus prodigiosum fuit,
sed supra fidem tamen omnem humarae poten¬
tiae est, quòd cùm è campo louiae arcis ad turrim
quae altissima est, ascendisset cum ponderibus
inde è summa turri ascendit ad trabem perfunem
quae à plano plus tribus partibus è quatuor recti
anguli adeò erecta erat, distabat. Maiore quo¬
que miraculo descendit quàm ascendisset, pro¬
nus scilicet tanquam ruiturus in caput. Animad¬
uersum est, pollice pedis vtriusque dum funem
continet aduersus alios digitos tanquam forcipe¬
ferrea, tantam vim sustinuisse. Neque aliter fieri
potuit, vt vel ascenderet tam erecto fune, vel
descendens non rueret praeceps. Voluit dum hęc
ageret hominem secum humeris sustollere ma¬
gno precio etiam addito. Sed tam temerarij pro¬
positi complicem non inuenit. Itaque nihil
mirum est, quoscunque maximos principes hoc
spectaculo, vt re maximè egregia, delectatos
fuisse. Plebem verò censuisse arte daemonum
haec fieri, quandoquidem supra vires humanas
viderentur. Cardanus.
Draco volans.
Extat artificium, quod aliquibus Draco volans,
vel Cometae sidus dicitur, cuius talis sit constructio.